Memoria obbligatoria della celebrazione del Cuore Immacolato della Beata Maria Vergine

Memoria obbligatoria della celebrazione del Cuore Immacolato della Beata Maria Vergine
Si pubblica, per documentazione, il decreto n. 2376/95/L della Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, con il quale la stessa Congregazione con approvazione del Sommo Pontefice Giovanni Paolo II stabilisce che la celebrazione del Cuore Immacolato della Beata Maria Vergine, nel Calendario Romano, venga elevata a memoria obbligatoria.
 
Virgo Immaculata Maria, uti Concilium Oecumenicum Vaticanum II edocet, Angelo nuntiante Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit, operi salvifico Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est et Mater nobis in ordine gratiae exstitit. Decursu vero temporum sive devotio populi christiani sive cultus liturgicus erga Deiparam Virginem Ecclesiae germanam pietatem semper manifestarunt. Quod etiam est affirmandum de eisdem erga Cor beatae Mariae Virginis, quae est Mater Ecclesiae, quodammodo “cor” mystici Corporis Christi seu familiae christianae, et ideo praedicari potest tamquam centrum et fons illius maternae caritatis, qua ipsa Virgo Verbum carnem factum et nos omnes in Christo Filio suo incessanter diligit, atque exemplar virtutum “cordis novi” hominis novi Foederis.
Talis devotio erga purissimum Cor Mariae, cuius discreta vestigia diversis in aetatibus apud sanctos viros et sanctas mulieres inveniuntur, inde a saeculo undevicesimo, Sancta Sedes quibusdam dioecesibus et familiis religiosis id petentibus indulsit ut in liturgia celebraretur.
Postquam Summus Pontifex Pius XII, ingravescente immani bello, totam Ecclesiam totumque humanum genus Cordi Immaculato beatae Mariae Virginis in perpetuum consecravit, et celebrationem Immaculati Cordis ad universam Ecclesiam extendere decrevit.
In Calendario Romano generali recognoscendo consulto facultas data est opportune celebrandi Cor Immaculatum Mariae in lumine, quod oritur ex necessitudine cum mysterio divini Cordis Iesu.
Nostra quoque aetate Summus Pontifex Ioannes Paulus II homines ac populos totius mundi iterum Immaculato Cordi Mariae dicare seu concredere voluit.
Haec autem Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, cum numerosiores in dies pervenirent petitiones dioecesium, familiarum religiosarum et christifidelium ex omni loco, Summo Pontifici proposuit ut celebratio liturgica Immaculati Cordis beatae Mariae Virginis obligatoria redderetur pro universa Ecclesia. Quod ipse Summus Pontifex Ioannes Paulus II approbavit.
Qua de re praedicta celebratio in Calendario Romano generali die iam statuto posthac inscribenda erit gradu memoriae obiigatoriae, loco memoriae ad libitum, sicut nunc habetur.
Novus gradus celebrationis in cunctos Ordines pro Missae et Liturgiae Horarum celebratione erit inserendus atque eius indicati ponetur in libris liturgicis cura Coetuum Episcoporum in posterum edendis.
Ubi vero celebratio Immaculati Cordis beatae Virginis Mariae, ad normam iuris particularis rite approbati, die vel gradu diverso celebratur, et in posterum eodem die ac gradu quo antea celebrabitur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 ianuarii anni 1996 in octava Nativitatis Domini, Sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae.
 
ANTONIUS M. CARD. JAVIERRE
Praefectus
 
+ GERARDUS M. AGNELO
Archiepiscopus a Secretis

CONFERENZA EPISCOPALE ITALIANA

02 Settembre 1996

Agenda »

Martedì 14 Maggio 2024
LUN 13
MAR 14
MER 15
GIO 16
VEN 17
SAB 18
DOM 19
LUN 20
MAR 21
MER 22
GIO 23
VEN 24
SAB 25
DOM 26
LUN 27
MAR 28
MER 29
GIO 30
VEN 31
SAB 01
DOM 02
LUN 03
MAR 04
MER 05
GIO 06
VEN 07
SAB 08
DOM 09
LUN 10
MAR 11
Come prendersi cura di qualcuno è un tema che da sempre affascina l’umanità. Abbiamo iniziato dalla semplicità di piccoli gesti di aiuto per poi definire nel tempo forme di cura organizzata sempre più evolute. La sapienza del cristianesimo e il senso di una solidarietà diffuse hanno generato l’ospedale insieme ad altre strutture specializzate. Nel tempo, tutti i paesi nel mondo si sono dotati di un sistema più o meno ampio di assistenza.In Italia, la cura delle persone affette da problemi di salute ha un carattere universalistico. Chiunque risieda, anche temporaneamente, sul nostro territorio ha diritto ad essere curato. Oggi, questo sistema presenta punti di crescente criticità. Cosa pensare? Che fare? Quali correttivi applicare? Quale contributo può dare la comunità cristiana?Sono alcune delle domande che questo convegno nazionale vuole affrontare.Per le modalità di iscrizione e il Programma provvisorio in continuo aggiornamento visita il Sito web del Convegno nazionale di Pastorale della salute CEINote organizzative