SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI – PROT. N. 272/44 – ROMAE, 18-VII-1974. Em.mo Card. Antonio Poma, Praesidi C.E.I.
Eminentissime Domine,
Complures Episcopi ab hac Sacra Congregatione quaesiverut de pondere et interpretatione Canonis 2335 C.I.C. qui sub poena excommunicationis vetat catholicis nomen dare associationibus massonicis aliisve eiusdem generis.
Decursu longioris examinis huius quaestionis Sancta Sedes Conferenttas Episcopales quarum res particulari modo interest pluries consuluit, ut istarum associationum naturam et navitatem hodiemam necnon Episcoporum mentem melius cognosceret.
Magna tamen divergentia responsionum quae rationem reddit diversarum situationum in unaquaque natione non sinit S. Sedem mutare legislationem generalem hucusque vigentem quae igitur in vigore manet usquedum nova lex canonica a competenti Pontificia Commissione Codici iuris canonici recognoscendo publici iuris fiato In considerandis autem casibus particularibus prae oculis tenendum est legem poenalem strictae subesse interpretationi. Proinde tuta doceri et applicari potest opinio eorum auctorum qui tenent praedictum canonem 2335 respicere eos tantum catholicos qui nomen dant associationibus quae revera contra Ecclesiam machinantur.
Manet tamen in quocumque casu prohibitio pro clericis, religiosis necnon membris Institutorum saecularium nomen dandi quibuscumque associationibus massonicis.
Quae dum tecum communico, sensus profundae aestimationis meae Tibi pando atque remaneo Tibi addictissimus in Domino
FRANC. CARD. SEPER, Praef.
+ J. HAMER, a Secretis
PRESIDENZA DELLA CEI